HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXXVII: De venditione Joseph

#Gen. XXXVII#Gen. XXXVII

Joseph cum sexdecim esset annorum, pascebat gregem patris sui. Sciendum est quod ante mortem Isaac duodecim annis venditus est Joseph. Quod sic probatur. Sexagenarius erat Isaac, cum natus est Jacob, et centum octoginta annorum mortuus est, ergo centum viginti annorum fuit Jacob, in morte patris, in venditione autem filii centum et octo annorum fuit; cum enim venit ad Joseph in Aegyptum, centum et triginta annorum fuit, sed inter descensum in Aegyptum, et venditionem Joseph fluxerunt viginti duo anni. Joseph enim sexdecim annorum erat, cum venditus est in Aegyptum, et triginta novem quando venit ad eum pater. Redit ergo Moyses, ad id quod praetermiserat. Dum ergo rediret Jacob de Mesopotamia, et nondum venisset ad patrem, adhuc vivente Rachel, secundum Josephum, facta est venditio Joseph in hunc modum. Oderant eum fratres sui, quia a patre plus caeteris amabatur, tum quia in senectute genuerat cum, tum quia praestantior corpore, et sapientior caeteris erat. Accusaveratque fratres apud patrem crimine pessimo, vel de odio in ipsum, vel de coitu cum brutis, juxta opinionem quorumdam sequentium ordinem Genesis, solum Ruben pro concubina patris. Fecitque ei pater tunicam polymitam, vel manu, vel acu pictam; vel secundum Aquilam, tunicam astragoleam, id est talarem, vel secundum Symmachum, tunicam manicatam, id est manicas habentem. Alii colobiis utebantur, ut expeditiores essent. Potest tamen dici manicata, id est manu picta, acu scilicet superinducta. Causa tamen odii major fuit visio somniorum. Retulit enim fratribus somnium, quod viderat dicens: Putabam nos ligare manipulos in agro, et vestros manipulos adorare manipulum meum stantem. Qui dixerunt: Nunquid rex noster eris, aut subjiciemur ditioni tuae? Aliud quoque somnium praesente patre retulit eis: Vidi quasi solem, et lunam et undecim stellas adorare me. Increpavit eum pater, et ait: Nunquid ego, et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? Potuit hoc congrue dicere, quia mater adhuc vivebat, nec tamen mater eum adoravit, quia non descendit in Aegyptum. Nec pater legitur eum adorasse, quia nec Joseph hoc sustinuisset, sed fratres adoraverunt, et parentes in filiis. Cumque fratres, in pascendis gregibus, morarentur in Sichem, misit eum pater de valle Hebron, ut videret quae fierent circa fratres, et pecora. Cumque non invenisset eos in Sichimis, insecutus est eos in Dothaim. Qui cum vidissent eum procul, mutuo loquebantur: Ecce somniator venit; venite, occidamus eum, et mittamus cadaver in cisternam veterem, dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Ruben autem volens liberare eum aiebat: Non effundamus sanguinem ejus, sed vivum projiciamus eum, in cisternam, ne pater una perimatur, et mater in luctu. Hic vult Josephus matrem adhuc vixisse. Nudantes ergo eum tunica polymita, miserunt in cisternam, in qua non erat aqua; et recessit Ruben, meliora quaerens pascua; dum autem sederent comedentes panem, viderunt Ismaelitas venientes de Galaad, portantes in camelis aromata, et resinam, et stacten, id est myrrham, in Aegyptum. Dixitque Judas fratribus suis: Melius est, ut venumdetur Ismaelitis puer, et manus nostrae non polluantur celando sanguinem ejus. Caro enim, et sanguis noster est. Et vendiderunt eum Madianitis viginti argenteis. Eosdem vocat Madianitas, quos et Ismaelitas. Madiam tamen de Cethura filius Abrahae, et Ismael de Agar, et filios, de diversis uxoribus, legitur separasse Abraham adinvicem. Forte separati prius, postea redierunt in unum, et facti sunt unus populus, retinentes utriusque parentis nomen. Vel vera est Hebraeorum opinio, qui dicunt Agar, et Cethuram unam fuisse, et ita forte nunquam separati fuerunt. Reversus autem Ruben ad cisternam, non invenit puerum, et credens eum interemptum, scissis vestibus ejulabat. Sed accepto quod viveret, quievit. Tulerunt autem vestes Joseph, et ejus tunicam in sanguine hoedi tinxerunt, et miserunt quosdam, qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus, vide si filii tui est tunica. Quam cum agnovisset pater ait: Fera pessima devoravit filium meum Joseph. Scissisque vestibus, et indutus cilicio luxit filium multo tempore. Congregatisque filiis, ut lenirent dolorem patris, noluit eos audire, sed dicebat: Descendam lugens ad filium meum in infernum. Erat enim tunc in inferno, quidam locus beatorum, longe semotus a locis poenalibus, qui ob quietem et separationem, ab aliis sinus dicebatur, sicut sinum maris dicimus. Et dictus est etiam sinus Abrahae, quia etiam Abraham ibi erat in sui tentatione, usque ad mortem Christi.